Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
604/708 (page 568)
![De Variolis. Morbi de- scriptio. Curatio. [29.] Si primis morbi diebus aeger haemoptoe laboret, vel urinam reddat sanguineam, tum ptdvis et tinctura, quae in capite De Haemoptoe [inf. c. 48.] praescribuntur, sexta quaque hora (donec symptomata ista prorsus cessaverint,) diligenter exhibeantur; quo etiam casu paregorica liberali manu propi- nanda. CAP. XVI.‘ De Chorea Sancti Viti. Convulsionis species quaedam est; pueros puellasve a decimo aetatis anno ad pubertatem invadit: prodit se clau- dicatione, vel instabilitate, alterutrius cruris, quod aeger post se trahit fatuorum more; manum ejusdem lateris, vel pectori vel abi alicui parti applicitam, nequit continere in eodem situ horae momento, sed in alium situm et locum con^’ulsione distorquebitur, quicquid aeger contra nitatur. Antequam poculum ad os possit adducere, mille gesticulationes (circula- torum instar,) exhibebit; non enim recta linea ori admovet, sed, deducta a spasmo manu, huc illuc aliquandiu versat, donec tandem, forte fortuna labris propius apponens, hquo- rem derepente in os injicit, et avide haurit, dedita tanquam opera ut spectantibus risum moveret. [2.] Sanguis ad uncias octo, plus minus pro aetate, ex brachio educatur. [3.] Die sequenti dimidia pars vel quiddam amplius (pro ratione aetatis,) Potionis Communis hauriatm’; et vesperi haustulus sequens propinetur:— \_Form. 181.] u ^ Aquae Cerasoram Nigrorum unciam unam, Aquae Epilepticae Langii draclimas tres, Theriacae Andromacbi scrupulum unum, Laudani Liquidi guttas octo; Fiat haustus. Potio cathartica ad tres vices alternis diebus repetatur, et haustus paregoricus hsdem noctibus. [4.] Postea sanguis iterum extrahatur; et ad catharsin, uti prius, aeger revertatur: et sic sanguis mittatur, et alvus subducatm’, ad tertiam quartamve ricem; spatio tamen inter alternas evacuationes observato, ut nihil periculi aegro im- mineat. ^ Cf. Sclied. Monit. I. § 18 sq.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0604.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)