Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät.
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
353/420 (page 203)
![quod et factum est presentibus venerabilibus viris Mag. Geor- gio Schobly de Iesingen, Mag. Andrea Voberger, Mag. Foederico Gräsel de Haidenhaim, decano, et Mag. Iohanne Newman ex Wienna; medicine doctoribus ad hoc per facultatem specialiter deputatis. Et extra archam protunc remanserunt in manibus decani prefati 4 tal. den. et 60 den. Wienn., de quibus exposuit infrascripta: Item 1 tal. den. pro reformacione eiste maioris et pro seris nouis ad eandem. Item pro maluatico 80 den. Item pro vino nouo huius anni 10 den. Item pro peugel ve] pastillis 2 den. Secundus articulus fuit ad locandum domum. Circa se- Fol. 117b cundum articulum; qui fuit de locacione domus, conclusum fuit ad peticionem Mag. Foederici Gräsel, in medicina do~ ctoris, quod ipse domum teneret sibi locatam pro pristino su- perioris anni censu, puta pro 8 flor. Ungaricalibus a festo Mi- chaelis proxime futuro per annum integrum sub pacto con- sueto alias superius expresso etc. Ex disposicione et ordinacione facultatis ego Foederi- cus Gräsel comparaui et emi 2000 laterum et 10 cophinos calcis et 6 cophinos sabuli pro reformacione fumigalium ali- quando fienda, quia in congregacione facultatis proxima con- clusum fuit, quod fumigalia deberent reformari secundum mandatum comitis Stephani et Magistri ciuium, puta duci supra tectum sursum. Item 25. die mensis Augusti facultas fuit congregata in 25. Aug. domo sua ob reuerenciam et honorem venerabilis viri arcium et medicine doctoris domini Lupi1), sacre regie Maiestatis phisici doctissimi atque expertissimi. Cui fecerat conuiuium, vocatis ad hoc et comparentibus Omnibus doctoribus facultatis nostre, et ibidem expositum fuit pro toto conuiuio summa 4 tal. den. et 80 den. Wienn. Item 30. Augusti congregata fuit facultas ad audiendum 30. Aug. peticionem cuiusdam magistri in artibus et scolaris in medi- cina petentis se admitti ad examen pro gradu baccalariatus in medicina et nomen magistri fuit Mag. Valentinus Pelli- ficis de Corona. Cuius peticio fuit exaudita et eodem die x) Dieser Arzt, Doctor Lupi von Portugal genannt, war auch am 8. Juni 1493 bei der an Kaiser Friedrich III. ausgeführten Fussamputation anwesend.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0353.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)